Joannes Hungariae rex Paulo Casali Komam significat quid egerit in christianae reipublicae emolumentum, quod restituerit episcopo sirmiensi quaedam oppida; per Tranquillum Andronicum a Turcarum rege impetraverit partem Transylvaniae, Moldaviam et Valachiam ab armis infidelium liberari. Rogat ut fratri Gregorio Casali grates agat quod impigre et intrepide negotia hungarica apud pontificem commendaverit, ac urget ut cardinalibus quoque eum commendatum habeat, ulterius pro ecclesiae et christianae reipublica# emolumento se acturum spondens. (I. VII, 473, p. 228—229.)
Inc.: „Dedimus his diebus ad vos litteras referentes nos in iis que scripsit ad nos fidelis noster reverendus sirmiensis . . . Ex cenobio heremitarum prope Albam Juliam transylvanam, 9 octobris, 1531." 940.